# Epistolarum 1.22.2

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XXII. Eidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.22.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.22.2

Non male itaque. Pictacus, cum Rex AEgipti jussisset, optimam et pessimam carnem ei mittere misit linguam, ut cum bonorum, tum malorum maximum instrumentum. Est autem in primis cum nos ebrij: nec abs re Anacharsis a Solone convivio exceptus, cum postea obdormivisset, conspectus est laeva manu pudendis, dextra ori imposita. Censuit namque recteque censuit linguam validiori coercendam fraeno. Euge, Euge venit in mente Themistocles (narrabo, quid nocet, etsi fere contra legem epistolae) adquem Simonides, aut quis alius accessisse dicitur, eique artem memoriae quae tum primum proferebatur pollicitum essese traditurum. Cum ille quaesisset quidnam illa ars efficereposset, dixisseillum doctorem, ut omnia meminisset. Et ei Themistoclem respondisse, oblivionis mallem; nam memini eorum quae nolo, oblivisci non possum quae volo. Haec apud Ciceronem. Multa apud Plutarchum de garrulitate. Postremo te hortor, aeternitatem semper cogites, verbo Dei credas, aliam explicationem non addas. Omnipotens Deus noster, mirabilis: et ut Luc. 18. Quae impossibilid sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. De Coena ergo Domini quid dubitamus? Ioh. 6. Caro mea vere caro est, et sanguis meus vere sanguis; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem non sitiet in aeternum. De praedestinatione cur? Scriptum est, manebit, Hierusalem Hierusalem quoties te congregare volui, et tu noluisti? Nolo mortem peccatoris. Omnis qui credit in me, habebit vitam aeternam. Simonidis quatenus Ethnici perplacet, a quo cum quaesivisset Tyrannus Hiero quid, aut quale esset Deus, deliberandi sibi unum diem postulavit. Cumidem ex eo postridie quaereret, biduum petijt cum saepius duplicaret numerum, admiransque Hiero, requirebat cur ita faceret, qa ia quanto inquit diutius considero, tanlo mihi res videtur obscurior. Quid et saticto cuidam Patri evenerit, non me fugit, nec teforsitan. Francissi de Spira exitus nunc ante oculos versatur; horribilis: Sacra scriptura vera, non mentitur, dicitilia, peccata in spritum sanctum non condonantur. Optimum, optimum, Nocte dieque suum gestare in pectore testem.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
