Latin
EPISTOLA III. IOHANNI SCHRODERN.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit,
Omnia sede mouet, nil sinit esse diu,
Flumina deficiunt, profugum mare littora siccat,
Subsidunt montes, et iuga celsa ruunt,
Quid tam parua loquor? moles pulcherrima coeli,
Ardebit flammis tota repente suis;
Omnia mors poscit, lex est non poena perire:
Hîc aliquo mundus tempore nullus erit.
Quod velim imprimas menti tuae, vna cum amore mei. Vale.