Latin
EPISTOLA XXX. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.30.1
Unproofread scanNot analysed yet
SIgnifer quem vides Daniam adibit Te absque meis litteris? Nolo. Volunt illae, et monent, assuescas ab adolescentia constanter, fortiter, agere. Mi frater disce quae nunc discenda ego domum cum venio, philosophabimur. Egregie Romanus Sophus. Etsi magis refert nostra fortiores fieri nos, quam doctiores, tamen alterum sine altero non fit; non enim aliunde animo venit robur, quam a bonis artibus; et contemplatione naturae. Soepe ad Constantiam, Fortitudinem te voco, mirari noli, quod nunquam satis discitur, nunquam satis dicitur: et ut Plato: quae pulchra sunt et bis, et ter recte dici possunt. Apud nos Svveciae Regem mortuum rumor. Credam? Oprinceps princeps O curas hominum, O quantum est in rebus inane! Disciteque O miseri, et caussas coguoscite rerum, Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, Ordo quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde.