# Epistolarum 1.34

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XXXIV. IACOBO LANGIO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.34

NEverbum quidem tu ad meum epistolium. Praeamore forsitan ut Thais Phaedriam exclusit? Credo, et illud omnia vertuntur. Langi denuo te rogo, scribas Oratori vestro Sibero an traditae meae litterae, et ceteras circumstantias, cui nunc etiam salutem. Hic nihil novi, nec inquiro, sed magis quam egregie Locrorum Principes peregre venientem, et quaerentem ecquid novi, multaverint. Vale longum, et memor vive nostrae a parvis familiaritatis, quae cum aetate accrevit simul. Ego sane donec Lumine adempto animam moribundo corpore fundam.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
