Latin
EPISTOLA XXXV. IOHANNI SCHRODERN.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.35.2
Unproofread scanNot analysed yet
Plaerunque ebrietas ibi regnat, regit convivas, et quid boni ubi illa? Possem cum Platone vel alio quopiam caenare, quae convivia non solum in praesentia, sed etiam postero die iucunda sunt. Recte ergo Diogenes vocatus adcaenam affuturum se negavit: neque enim sibi priore die gratiam habitam. Quid illi ambitiosi quando infra alios eunt, vel sedent? Coelum, terram diceres conspirasse. Flectere si nequeo superos Acheronta movebo.