# Epistolarum 1.36.1

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XXXVI. Eidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.36.1

NIsi nuper Hamburgum litteras, spero accepisse vos. Tibi autem quia tum temporis nullas, iam compenso. Suadent illae, parvifacias omnia, non optes, quae extra nostram potestatem. Talis est sola nobilitas, divitiae, regnum, denique omnia quae a fato. Etiamne haec suadeo inquis si quis a Tyranno in juste interficitur, sepulchrum ut bestia nullum habet? Quidni? si enim huic iuste irascimur qui nos e somno excitat, sane magnas huic gratias agere decet, qui nos post multum laborem, pericula quiescere vult, carcere quo circum clusi sumus liberat, et unde venimus ad patrem mittit. Horatii auctoritas apud te magna? Etiam

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
