# Epistolarum 1.37

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XXXVII. IOHANNI MEIER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.37

HEm Aulicum! Lectu jucundum spero mi affinis, cum vocibus non locus, vox es praeterea nihil: non sutor probus qui parvo pedi magnum circundat calceum: Et, facile omnibus Hectorem laudare, quis enim eum vituperat? Ordo deinde qualis? Ubi licitum, libitum bonum servare, id est, ubires voluêre. Sed de te quid dubito cujus Pectora lacte, Et non calcata candidiora nive? Adspicio te, adspicio. Omihi charum caput vale. Errata Typ. ut Slesvvici, beninigs. omnia, etc. ipse corrigas rogo. Iam nox incessit, nocti nos cedere verum est.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
