# Epistolarum 1.38.3

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XXXVIII. Eidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.38.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.38.3

A bsit tamen ut quis me hanc urbem hoc odore im butam dicere putet: Illud autem dico Principibus, ubi Leonina pellis non sufficit, induenda vulpina Quîautem et hic etsi scirem, sileo. Carolum Svveciae Regem, supremum salve, et vale dixisse inaudio, vos scitis. Saxoniae Elector etiam antecedenti anno, et paulo ante Elector Fridericus ad Rhenum scimus. Funesti anni Magnatibus, quis scit an nobis? postquam nemini exploratum, quomodo sese habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum. Dij dent quod melius, qui sciunt, hominem quidem arbitror scire neminem. Spiram brevi me recipiam, plura ex patris litteris percipies. Italiam etiam videre gestio, tu adiuva sodes ut pater consentiat, deinde patriam, vestras Iunones, et si omnium Rector vult meis ornamento, emolumento, esse. His diebus sane fui animo pertristi, et ignoro caussam. Quamvis quid ego curo? Subieci volunt atem meam Deo, vel ut idem loquitur, D E O me adiunxi, id est, si volet me febricitare, et ego volo: si aggredi quidpiam non defugiam si adpetere quid praecipiat non respuam, si adipisci, necego recusaba sin vero nolit detrectrbo ego quoque? Ades fatum? inclamo: omnium rerum heus vicissitudo est!

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
