Latin
EPISTOLA XXXIX. GEORGIO BOETIO.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
FLensburgi ut scis amicitiam nostram renovavimus: et ego nunc primum hac epistola volo, etsi nihil habeam, quod scribam, nisi S. V. B. E. E. V. Iohannis Iohansen quid agit? Lundius vester quid? qui ex nostris solum probat Platonis; Virtus inviolabilis ac libera, quam ut honorabit quis aut negliget, ita plus aut minus ex ea possidebit. Eligentis quidem culpa omnis, Deus autem extra culpam. Et Senecae nostri scriptoris: Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, non eliget censum, nec domum, nudo homine contenta est. Quo veriloquio valeas, praedictos salutes, ad scribendum instiges, et meus sis, cum ego plane sim tuus. Audistin Boeti? Cedo dextram, et pondera. Si fallo vipera nostris Sibilet in tumulis, et super ossa cubet