# Epistolarum 1.40

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XL. IOHANNI SCHRODERN.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.40

VEtera extollimus, recentium incuriosi sumus in quit Tacitus, et vere. Nam quotusquisque est cui non quod suo saeculo dictum aut factum parvum? Tibi non mi frater, eoque minus, quia ferreis his. Cum judicio tamen istiusmodi nisi quis eligit, doctorum vapulabit. Exempla vis? Agedum, audi salsum. Legatus quidem Dantiscanus cum Hafniensis Consulis conviva, voluit primum lauaret manus, at ille posteaquam recusavit, Consul, noli Legate aquam rem hic parvi pretij tam auguste accipere. At Legatus, vidimus illa ante consul, satisque demonstrarunt, vinum vestrum cerevisia. Rides? magis ridebis, audi aliud. Doctor quidem Danus nobilitatus, cum apud nobilem quendam pranderet, extremum illi locum attribuens dixit; Merito parvulis his (filios monstravit) superiorem, cum aetate, ante enim te fuerunt nobiles. Acute; sed audi aliud. Matrem nostram nobili quadam muliere rogante, festum Bacchanaliorum una celebraret, respondit, non iam esse Baechanalia. At illa, quid ignoras nobilibus quolibet tempore? Cachinno, nec invideo tibi. Vale.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
