Latin
EPISTOLA XLI. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
HEus heus Iane dormis vel quid agis? ne unas quidem a te litteras accepi tanto temporis spatio. Perierunt? Esto, aut dico amor, quem ut scias nolo. Sed tu inquis, persolve debitum, pende ut soles quando me accedis tributum. fiet, sis contentus, sed si expectare non potes, nec vis, en habes. Seneca inquit, magnus ille est qui sic argento utitur, quemadmodum fictilibus, nec ille minor qui sic fictilibus quemadmodum argento. Idem ego puto, et te ut etiam rogo. Dicenti autem tibi, vel mihi haec, nemo facile credet, re ipsa demonstremus opus. Germani certe olim fecerunt, de quibus Tacitus, est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo finguntur. Quam fortis etiam haec natio fuerit, testis idem ibidem, multi Historici, et in ea quantum excelluerint, Cimbri, Valerius Maximus in primis qui inquit. Alacris et fortis Cimbrorum Philosophia, qui in acie exultabant, tanquam gloriose et feciliter vita excessuri lamentabantur in morbo quasi turpiter, et miserabiliter perituri. Parentes illi nostri fuerunt, nostra teera est, animus, animus deest, quem et dabit Deus, si illum, Philosophiam amaturi.