# Epistolarum 1.42.1

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XLII. Eidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.42.1

RAptim haec scribere cogor festinat nuntius. Te moneo, magno animo humana omnia ferre discas, imo mortem, etsi juvenis, etsi peregre, etsi injuria moriaris. Quid enim si juvenis? Nunquam sane potes, si in iuvenili tuo pectore virtus, prudentia, quibus et multos senes superas, et tu senex. Adde quod innumerabilibus malis te subducit hujusmodi mors, et si nullis aliis, vel senectuti, quae ipsa morbus. Quid si peregre? Undecunque ad superos una via est. Totus mundus forti viro patria, Vt piscibus aequor. Vt volucri vacuo quicquidin orbe patet.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
