Latin
1.42.2 to 1.42.4
Andreas Schröder, Epistolarum 1.42.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid si injuria? puto a Tyranno interficior. Gaudeo qui a tali Nerone, dolerem si a quodam Augusto. Iccirco et magnus mihi Subrius Tribunus, Sulpitius Asper, Theramenes. Cato quamvis Ille mihi ante alios fortunatusque laborum Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, Procubuit moriens, et humum semel ore momordit. Consigna clamat nuntius, ego exspecta parumper, docebo fratrem meum artem ut si fortuna omnia bona abstulerit; aequum animum retineat. Illud et ego discam inquit; taceo, et scribo; Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam, Quid vici prosunt aut horrea? Cur non libentius illa hodie, quam cras amitterem? Quanti praeterea illud aestimandum quod homines amissis fortunis plaerunque meliora videant, probent, sequantur? Sic Philosophus Diogenes, Zeno Citiensis, Aristoteles. Adesdum, nunc consigno. Vale mi frater.