Latin
1.46.1 to 1.46.2
Andreas Schröder, Epistolarum 1.46.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
RIde quicquid me amas, heri perlegi Ovidij de arte amandi libros. Mirus artifex, et merito procis gratus. An autem illud Oscula qui sumpsit sinon et caetera sumpsit, Haec quoque quae data sunt perdere dignus erat. probandum, multi dubitant, ego nequaquam: suggerit enim alius Poeta quae illa oscula, adscriberem etiam nisi nimis obscaenum. Quam multa porro elegan rissime insinuat, quae docet, nec docet? Illud quoque mihi valde placet, Tuta quoque est, fallitque oculos e lacte recenti Littera, carbonis pulvere tange, leges Fallet et humiduli quae fiet acumine lini Et feret occultas pura tabella notas.