Latin
EPISTOLA XLVIII. NOBILISS. VIRO DNO MARTINO A MEDEN. R. Cons. etc.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.48
Unproofread scanNot analysed yet
ACCepi vestrum donum Nobilissime Domine; Maius sane quam quod Cynicus petere deberet, non minus quam quod vel Regem dare deceret. Quo meo merito? Nullo, nullo video. Cultum enim, observantiam, et ut summatim dicam, omnia quae in nostra potestate debuimus, debemus vobis. Videte autem neaes alienum nimis fiat grave grande, nec persolvi possit, et ego conquerar ingenue quod olim ingeniose Furnius, hanc unam habeo injuriam tuam, effecisti ut viverem, et morereringratus, sed nec nimis urgeo: nam ut breviter Seneca, qui nimis cito cupit solvere invitus debes, qui invitus debet ingratus est. Faciant Nobilissime vir quibus ut Cornelius noster ait beneficia eo usque laeta sunt dum videntur exsolui posse, ubi multum antevenere pro gratia odium reddunt. Has ego interea ingentes; nec certe tam pro dono quam pro benevolo illo in me animo. Quidni enim candide apud candidum? Aurum; honores, et quae apud plerosque in magno pretio, parvifacio, certe prorsus contemno, et rideo interdum furorem mortalium, ita me Deus amat soepe miseror. Ampliss. Dne cum tota familia, cuius tu lumen, columen vale. Sororem resaluto, et Iovi patri commendo. FINIS. APOLLO P. E varijs sumendum optimum.