# Epistolarum 1.5

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA V. ANTONIO FVRLON.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.5

EXpectaui tuum, et ab Oseden aduentum Nundinis hisce, sed spes me frustrata. Ora quando dabitur occasio, arripias. In morte Gogrevii (heu res humanas) valde indolui. DEVS vindex erit, si ut rumor sese habet: et tu nisi Germania actum de te. Sane nunc primum apud animum meum statuto quam vere olim Crispus ad Caesarem: Cum factione nobilitatis haud mediocriter tibi certandum, cuius si dolum caueris, alia omnia in proclivi: nam hi si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum quam invidi essent, quia desidia, et inertia, et stupor eos, atque torpedo invasit, strepunt, obtrectant, alienam famam suum dedecus existimant. Stultitia, stultitia. Quid est eques Romanus, (Romani stoici) aut libertinus, aut servus? Verba, aut ex ambitione, aut ex injuria nata? Plato ajt, neminem Regem non ex servis esse oriundum, neminem non servum, ex Regibus. Omnia ista longa varietas miscuit, ac sursum deorsum fortuna versauit. Sed te mi Furlon ne vulnus refricem, valere iubeo, et modeste ferre quae multis generosis, ab infidis, inuidis euenere. Borcholto Salutem.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
