Latin
EPISTOLA VI. IOHANNI SCHRODERN.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
NE tabellarius sine meis litteris ad te eat, moneo, fugias praua, sodalitia. Qualibus enim delectaris, talis iudicaris, nec frustra. Picem picem tangens inquinatur clamat Christian orum Ethicus: et illud est quod Seneca: Magis videas cum quibus edas, aut bibas, quam quid edas, aut bibas Illud autem dum admoneo, etiam moneo, contrahas amicitiam quae firmissima, est autem inter similes, sed bonos, nunquam inter malos. Aduersus tamen omnes sis humanus, blandus, sed cui fidas, videas. Charissime frater mihi crede, tuta fides, rara avis: nec immerito ille apud Terentium, Pro jupiter vbi nam est fides? et Catullus. Eheu quid faciant dic homines cuiue habent fidem? Tener etiam Poeta Non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara.