# Epistolarum 1.7

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA VII. Eidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.7

PErraro scribis. Tu me forsitan times? Tibi, tibi mi adolescens: de tuo enim corio luditur, te ne protollas proteles rogo. Aestas adest, hyems veniet. Labora, Tibi aras, tibioccas, tibi seris, tibi eidem Tibi denique iste pariet laetitiam labos. (metis, Materia tibi si deest, en scribe quid Flensburgi actum, quaero quo in loco apud Tribunos. Extremo non me interim latet, sed moros si mihi unquam fuissent Molossici, Odiosicique et multum incommodistici. Pergant modo, inchare (ut dicitur) periculum fit, in dolio figulariam experiuntur: Tendantretia, cadent in foueam: Turris fortissima nomen Domini, qui confidit in eo, sicut mons Syon non commouebitur in aeternum. Palatini nostri exemplar Clariss. vestro praeposito Dam, ut PP. meis colendiss. DD. MM. Friderieo Iohannis, Mothio, mitto. Trade, unaque cum illis salve, vale.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
