Latin
1.pr.124 to 1.pr.132
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 1.pr.124-132
Not analysed yet
Difficile dicendum est, quociens superati ac supplices regi se dediderunt, legatos qui mittebantur susceperunt, aliquociens ita domiti et emolliti, ut etiam cultum demonum dimittere et Christiane religioni se subdere promitterent. Sed sicut ad hec facienda aliquociens proni, sic ad eadem pervertenda semper fuere precipites. Nam numquam eos aliquid perpetrantes impune ferre passus est, quin aut ipse per se aut per comites suos misso exercitu perfidiam ulcisceretur et dignam ab eis penam exigeret, usque dum, omnibus qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, decem milia hominum ex his qui utrasque ripas Albis fluminis incolebant cum uxoribus et parvulis sublatos transtulit et huc atque illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit . Eaque conditione a rege proposita et ab illis suscepta, tractum per aliquod annos bellum constat esse finitum, ut, abiecto demonum cultu et relictis patriis cerimoniis, Christiane fidei atque religionis sacramenta perciperent et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur. Hoc bellum licet per multum temporis spacium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit. His duobus preliis hostes adeo profligati et devicti sunt, ut ulterius regem neque provocare neque venienti resistere auderent. Plures tamen eo bello ex nobilitate Francorum quam Saxonum consumpti sunt, tandemque anno XXXIII. finitum est. Cum enim assiduo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca presidiis, Hyspaniam quam maximo poterat belli apparatu adgreditur; saltuque Pyrenei superato, omnibus quae adierat oppidis atque castellis in dedicionem acceptis, salvo atque incolumi exercitu revertitur; preter quod in ipso Pyrenei iugo Wasconiam perfidiam parumper in redeundo contigit experiri. Nam eos qui incedentes novissimi agminis subsidio precedentes tuebantur desuper incursantes in subiectam vallem deiciunt ,consertoque cum eis prelio usque ad unum omnes interficiunt, ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti in diversa disperguntur.