# Ann. Marbac. 1.pr.145-155

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 1.pr.145 to 1.pr.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.145

Sinus quidam ab occidentali occeano versus orientem porrigitur longitudinis incomperte, quem multe circumsedent nationes, Danisi ac Sueones, quos Nortmannos vocamus, qui septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. At litus Austrie Sclavi et Aisti et alie diverse incolunt nationes; inter quos precipue fuerunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Wetalabi. Quos ille una tantum expeditione ita contudit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime rennuendum iudicarent. Maximum omnium quae ab illo gesta sunt bellorum preter Saxonicum huic bello successit contra Avaros et Hunos. Unam tamen per se in Pannoniam – nam hanc provinciam ea gens tunc incolebat – expeditionem fecit, ceteras filio suo Pippino ac prefectis provinciarum atque legatis perficienda commisit. Quod cum ab his strennuissime fuisset amministratum, octavo tandem anno est completum. Quod prelia in eo gesta, quantum sanguinis in eo fusum sit, testatur vacua omni habitanti Pannonia et locus in quo regia kagani erat ita desertus, ut nec vestigium quidem in eo humane habitationis appareat. Tota in hoc Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit. Omnis pecunia et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt. Neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati sint, quippe cum usque in id temporis pene pauperes viderentur, tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia preciosa sublata, ut merito credi posset hoc Francos Hůnis iuste eripuisse, quod Huni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Post hec bello appetit utramque Pannoniam et adpositam in altera parte Danubii ripe Daciam, Hystriam quoque et Liburnam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amiciciam et iunctum fedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit; deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae inter Rhenum et Visuam fluvios occeanumque ac Danubium posite, lingua pene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
