# Ann. Marbac. 1.pr.17-34

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 1.pr.17 to 1.pr.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.17

Pippinus postea rex genuit Karlomannum et Karolum regem, postea imperatorem, cognomento Magnum, ut in sequentibus planius dicetur. Anno Domini DCLXVIII. In orientis partibus Constantinus huius nominis IIII. imperator Romanis imperat ; cuius temporibus Constantinopolis septennio obsessa nec tamen est capta. Sub eodem Constantino floruit beatus Nicholaus archiepiscopus, qui postea apud Myream sub Iustiniano minore imperatore anno dominice incarnationis DCLXXIII. migravit ad Dominum. Eodem tempore beatus Arbogastus extitit, qui filium Dagoberti a morte suscitavit, et Florentius, qui filiam eiusdem regis a demonio vexatam liberavit, Argentine vicissim succedentes episcopi claruerunt. Anno Domini DCLXXIIII. Dagobertus rex obiit, et filii eius duo regno substituuntur. Sygebertus cum Pippino duce et maiore domus regie Austrasiam, Clodoveus iunior cum Nanthilde matre et Erchinoldo maiore domus regie Franciam et Burgundiam accepit. Sygebertus rex Austri Pippino duce defuncto Grimoaldum filium eiusdem maiorem domus statuit. Decedente vero tempore defuncto Sygeberto rege, Grimoaldus filium eius parvulum nomine Dagobertum totondit et in Scotia peregrinandum direxit, filium suum in regno constituens. Franci hoc valde indignantes Grimoaldum capiunt et ad condempnandum regi Francorum Clodoveo offerunt. Qui in Parisius civitate carcere mancipatus, ut erat dignus morte, quod in dominum suum exercuit, valido cruciatu vitam finivit. Per idem tempus concidit regnum Francorum casibus pestiferis . Fuit namque rex Clodoveus omni spurcicia deditus, fornicarius et illusor feminarum, gula et ebrietate contentus. De morte huius et fine nichil hystoria dignum recolit. Cui vicissim filii eius Lotharius , Hyldericus, Theodericus in regno successerunt. Erchinoldo igitur defuncto Lotharius, qui tunc regnabat, Ebroinum maiorem domus constituit. Qui ob nimia scelera sua a Francis accusatus, ab Hylderico, qui fratri in regno successerat, in Luxovio monasterio Burgundie recluditur , et Leudesius, quem Germani Lůthericum vocant, filius Erchinoldi, consilio Leodegarii Augustudensis episcopi maior domus palacii constituitur.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
