# Ann. Marbac. 1.pr.35-45

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 1.pr.35 to 1.pr.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.35

Rex igitur Hyldericus, cum per aliquod annos regnasset, a pestiferis conspiratoribus in aula cum uxore sua pregnante peremptus est. Leudesius vero, qui et Lůthericus, cum Francie et Germanie principibus fratrem eius Theodericum regem constituit, suffragantibus sibi Didone Pictaviensi episcopo, Leodegario Augustudensi episcopo et Gerino Pictavensi comite, fratre eius. Igitur Ebroinus de Luxovio egressus et apostata factus, Theodericum regem et Leudesium persecutus, regales thesauros apprehendit, et quos cumque insidiatores suos reperit, crudeli morte dampnavit. Postea in Germaniam cum suis quasi pacis sub obtentu pro Leudesio transmisit, ut eius auxilio in gratiam regni pervenire potuisset, dispositis ei in itinere insidiis. Ille vero, licet eum omnimodis habuisset suspectum, tamen pro pace restauranda iter aggressus est. Cumque ad loca insidiarum pervenisset, Ebroinus cum suis ex inproviso consurgens, Leudesio cum aliquantis militibus occiso, ipse principatum regni violenter invasit et cum conspiratoribus suis Leodegarium episcopum captum interemit, Didonem episcopum, avunculum eius, exilio dampnavit. Leudesius namque, cum maior domus esset, duxerat uxorem de prosapia sancti Sygismundi regis Burgundie genuitque ex ea Athicum seu Adalricum, qui patre adhuc superstite et Hylderico regnante uxorem duxerat Berswindam nomine, filiam sororis sancti Leodegarii, sororem videlicet regine. Ob hanc causam consanguinitatis a prefato rege ducatum Germanie adeptus est habuitque sedem in villa regia Ehenhem et in castro quod Honburch nominatur; genuitque filiam a nativitate cecam nomine Odilam, quae ab Herhardo Ratisponensi episcopo et Hyldulfo Treverensi baptizata in sacro fonte visum recepit. Ebroinus igitur, dum Francos crudeliter opprimeret, ab Ermenfredo occisus est, et Waranto maior domus a Theoderico constituitur. Quo defuncto Franci in diversa tendentes vacillabant et Berecharium quendam, statura pusillum, sapientia ignobilem , consilio inutilem, maiorem domus palacii oberrantes statuerunt. Pippinus igitur dux, filius Angisi, nepos sancti Arnulfi, decedentibus regibus, qui iam dudum dominabantur in Austria, terram sibi vendicaverat et consurgens, commoto hoste quam plurimo, contra Theodericum regem et Berecharium aciem dirigit.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
