Latin
1.pr.46 to 1.pr.60
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 1.pr.46-60
Not analysed yet
Illisque inter se decertantibus, Theodericus rex una cum Berechario terga vertit, Pippinus victor extitit, et Berecharius ab inimicis suis peremptus est. Post hec Pippinus dux Theoderico annuente cepit esse in principali regimine maior domus. Qui multa bella gessit contra Rapotonem gentilem, contra Suevos et quam plurimas gentes. Theoderico decedente Clodoveus filius eius regnavit, post quem Hyldebertus, deinde Dagopertus. Pippinus itaque, dum principatum palacii sub predictis regibus annis XXVII egregie amministrasset, mortuus est anno ab incarnatione Domini DCCXIIII. Eius temporibus duo Angli presbyteri Ewaldi, dum Saxonibus predicarent, martyrio coronati et miraculis declarati, ab ipso Colonie tumulati sunt anno Domini DCXCIIII. Sequenti anno sanctus Willibrordus a Sergio papa archiepiscopus ordinatus, genti Fresonum predicans, virtutibus claruit. Igitur Pippino mortuo Franci Raginfredum in principatum maiorem palacii elegerunt; qui Dagoberto rege mortuo cum Francis Danielem quendam clericum, cesarie capitis crescente, in regnum statuit atque Hylbericum nuncupavit. Eodem tempore Karolus dux, filius Pippini, in Austria semel et iterum exercitu commoto contra Hilbericum regem et Raginfredum maiorem domus ,pro principatu decertantibus, Hylbericus cum Raginfredo terga vertit; Karolus victor extitit. Deinde Hylberico mortuo Theodericus ei successit. Quo mortuo Hyldericus regnavit, qui tonsus et in monasterium iussu Stephani pape reclusus est, ut in sequentibus planius dicetur. Karolus igitur dux victrici manu maior domus palacii effectus est, Raginfredo deposito. Cuius regiminis IIII. anno, qui est a nativitate Domini DCCXVIII, Sarraceni Constantinopolim obsidentes tandem divino auxilio fame, peste et ferro repelluntur. Sequenti anno sanctus Bonifacius a Gregorio papa Maguncie archiepiscopus ordinatus est, quamvis antea Maguntini episcopi suffraganei fuerint Wormaciensium episcoporum; et auctoritate apostolica duos in sua parrochia episcopatus fecit, Wirzeburgensem scilicet, cui sanctum Burchardum, et Eistetensem, cui sanctum Willibaldum comprovinciales primos episcopos ordinavit. Hic etiam Fuldense cenobium in saltu Bochania construxit, ubi postea, cum Fresonibus predicaret, martyrii coronam adeptus anno Domini DCCLIIII. sepultus est.