# Ann. Marbac. 1.pr.72-84

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 1.pr.72 to 1.pr.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/1.pr.72

Quocumque eundum erat, carpento ibat, bubus iunctis et bubulco rustico more agente trahebatur. Sic ad palacium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. At regni amministrationem et omnia quae vel domi vel foris agenda ac disponenda erant prefectus aule procurabat. Quo officio tunc, cum Hyldericus deponebatur, Pippinus iam velut hereditario iure fungebatur; qui honor non aliis dari consueverat quam his qui et claritate generis et opum magnitudine ceteris eminebant. Hunc cum Pippinus ab avo et patre sibi et fratri Karlomanno relictum, summa concordia divisum, sex annis sub rege memorato tenuisset, Karlomannus amore conversationis contemplative succensus, operosa temporalis regni amministratione relicta, in monte Cassino optata quiete perfruitur. Pippinus autem per auctoritatem Romani pontificis ex prefecto palacii rex constitutus, cum per aliquod annos Francis solus imperaret , Stephanus papa pro auxilio contra Haistulfum Longobardorum regem poscendo ad eum in Franciam venit et filios eius Karolum, ob virtutum et meritorum quantitatem cognomento Magnum, et Karlomannum Parisius reges inunxit anno Domini DCCLIII. Eodem anno Pippinus rex Saxonia vastata Italiam cum exercitu petiit, Haistulfum regem Papie obsessum obsides dare et res sancti Petri sub sacramento reddere coegit. Post discessum Pippini regis Haistulfus sacramentum contempnens Romam obsidet , omnia circum ferro et igne vastans. Quapropter papa legatos per mare ad Pippinum regem pro auxilio misit. Qui veniens Haistulfum Papie obsedit et Ravennam aliasque urbes pervasas sancto Petro et domino pape vi ablata reddere compulit. Anno dominice incarnationis DCCLVIIII. Sanctus Othmarus, qui celle sancti Galli primus abbas constitutus XL annis preerat, a Warino et Rothardo consensu Sydonii Constantiensis episcopi inique dampnatus et in insulam Rheni Stein relegatus migravit ad Dominum. Eodem anno Waifarius tyrannidem in Aquitania exercuit; cui resistens Pippinus rex Wasconiam seu Aquitaniam invasit et tyrannum iniuste usurpata sub sacramento reddere coegit.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
