Latin
1.pr.85 to 1.pr.94
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 1.pr.85-94
Not analysed yet
Finito Aquitanico bello, quod per continuos novem annos gerebatur, Pippinus XVII. anno regni sui apud Parisius obiit, superstitibus filiis Karolo Magno et Karlomanno, ad quos successio regni divino nutu pervenerat. Franci igitur facto generali conventu ambos sibi reges constituunt ea conditione, ut totum regni corpus ex equo partirentur. Karlomannus post amministratum communiter biennio regnum morbo decessit, et Karolus fratre defuncto consensu omnium Francorum rex constituitur. Qui Hyldegardam de gente Swaborum precipue nobilitatis feminam in matrimonium accepit et tres ex ea filios genuit, quorum unus vocabatur nomine patris sui Karolus, alter Pippinus, qui postea factus est rex super Ytaliam, tercius vero vocabatur Lůdewicus, qui fuit rex super Aquitaniam. Liberalibus disciplinis et mundanis legibus instruebat eos et cum primo etas paciebatur, more Francorum equitare, armis ac venationibus exerceri fecit. Tres etiam de Hyldegard a filias habuit, Růdrudem, Bertham et Giselam. Karolus igitur per XXXIII annos sub nomine regis circumquaque fortia gessit bella, ut in sequentibus dicetur. Romam venit propter Leonem papam, qui a Romanis lingua precisa et excecatus in Saxoniam ad eum perductus fuerat; ubi Leonem de ei illatis et non probatis criminibus sacramento purgatum sedi sue restituit ac temerarios iuxta leges Romanas capitali sententie addixit, sed precibus eiusdem pape vita concessa in exilium eos relegavit. Itaque cum tanti tamque famosi viri per totum orbem terrarum fidei probitatisve fama pervolavit ,Romani potentissimum Romanum imperium, immo et pape electionem sibi prescripserunt. Igitur precibus beati Leonis pape et principum regni omniumque primatum admonitus, tam Dei quam hominum voluntati consentiens cum magno universalis cleri plebisque tripudio in die natalis domini nostri Ihesu Christi anno incarnationis eius DCCCI. ante altare beati Petri apostoli Rome a Leone papa consecratus et unctus estKarolus imperator, ipso papa coronam auream capiti eius imponente, in iubilo cordis et oris Romano clero et populo acclamante: 'Karolo augusto, a Deo coronato a magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria'!