Latin
2.18 to 2.34
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 2.18-34
Not analysed yet
Eodem anno celebrata est sancta universalis synodus Rome in ęcclesia Salvatoris quae Constantiniana vocatur mense Novembri, presidente domino Innocentio III. papa, pontificatus eius anno XVIII, in qua fuerunt episcopi CCCCXV. Inter quos extiterunt de precipuis patriarchis duo, videlicet Constantinopolitanus et Ierosolimitanus . Anthyocenus autem gravi languore detentus venire non potuit, sed misit pro se vicarium Anteradensem episcopum. Alexandrinus vero sub Sarracenorum dominio constitutus fecit quod potuit, mittens pro se diaconum germanum suum. Primates autem et metropolitani LXX unus. Ceterum abbates et priores ultra DCCC; procuratorum vero archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, priorum, capitulorum absentium non fuit certus numerus comprehensus. Legatorum vero regis Sycilie in Romanum imperatorem electi, imperatoris Constantinopolitani, regis Frantie, regis Anglie, regis Ungarie, regis Ierosolimitani, regis Cypri, regis Aragonum nec non aliorum principum et magnatum, civitatum etiam aliorumque locorum ingens fuit multitudo. Ante tempora huius concilii fere triennio disponente Deo, qui verus est agricola, quidam palmites infructuosi precisi sunt ab ęcclesia Dei et subdole vulpes, quae demoliuntur vineam Domini, extracti sunt de foveis suis, hoc est heretici, qui perverso dogmate latenter seducunt fideles ęcclesiae, comprehensi sunt in civitate Argentina. Producti vero cum negarent heresim, iudicio ferri candentis ad legittimum terminum reservantur ; quorum numerus fuit LXXX vel amplius de utroque sexu. Et pauci quidem ex eis innocentes apparuerunt, reliqui omnes coram ęcclesia convicti per adustionem manuum dampnati sunt et incendio perierunt. Anno MCCXVI. Innocentius papa obiit; cui Honorius successit. Ipso anno Falcho primus abbas Marbacensis institutus est. Eodem quoque tempore Otto imperator obiit. Anno MCCXVII. Facta est expeditio transmarina a duce Austrie et rege Ungarie. Cui etiam interfuit legatus Romane sedis et Babenbergensis episcopus et frater eius dux Meranie, Boppo comes de Hennenberch, Lůdewicus comes de Otingen aliique principes et nobiles multi de diversis partibus terrarum.