# Ann. Marbac. 2.35-49

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 2.35 to 2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.35

Qui statim accedentes ad montem Thabor munitionem quandam in eodem monte a Sarracenis edificatam viriliter expugnando ceperunt. In brevi autem postea reversi sunt rex Ungarie, dux Meranie et alii quidam nobiles. Anno MCCXVIII. Dux Austrie cum legato Romane curie et Templariis et Hospitalariis et exercitu copioso circa palmas, id est ante pascha, ad fines Egypti accedentes civitatem opulentissimam Damiatam aliquanto tempore obsederunt. Et turrem, quae sita est super flumen Nyli et dicitur Clavis – terre, valde munitam in vigilia beati Bartholomei expugnando ceperunt, quibusdam ibi de nostris pereuntibus per compendium mortis, sed in celis, ut credimus, consociati sanctis angelis. Postea vero expugnata civitate et brevi tempore exigentibus peccatis eorum eam retinentes iterato perdiderunt casu lamentabili, sicut hystoria refert huius rei geste. Alias et per alios, qualiter hoc evenerit, pleniter exaratum est, sicut in armario Novi-castri diligens lector invenire poterit. Ipso anno dux Bertholdus de Zeringen obiit. Anno MCCXIX. Fridericus rex pro imperiali benedictione Romam proficiscitur, ubi ab Honorio papa circa festum beate Cecilie in imperatorem consecratur. Eodem anno dux Lotoringie de voluntate vel consensu regis Heinrici et episcopi Argentinensis, sumpturus ultionem de quibusdam iniuriatoribus suis, cum multo exercitu Alsatiam intravit. Anno MCCXX. Friderico imperatore remanente in Sycilia vel Apulia, magna et fortia gessit expugnando Sarracenos, qui in finibus suis montana circa mare tenebant et inexpugnabiles fere erant, multo labore et sudore tam arte quam sapientia ad deditionem coegit, quibusdam occisis, aliis de terra illa translatis et in loco prius inhabitabili locatis qui vulgo dicitur Hoͮberch. Quam terram excolentes et fertilem reddentes, civitates et casalia usui eorum necessaria construxerunt et dominio imperatoris sunt subiecti. Heinricus vero filius imperatoris, admodum puer quasi decennis, per Ottonem Wirzeburgensem episcopum, cuius tutele deputatus fuerat a patre, de consensu principum in regem electus, copulata sibi uxore filia ducis Austrie, de qua duos filios habuit, cum ipso duce et Salzburgensi archiepiscopo et aliis multis principibus gloriose in sede Aquisgrani est intronizatus una cum regina anno MCCXXVII.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
