Latin
2.66 to 2.84
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 2.66-84
Not analysed yet
Ipso anno venerabilis vir Engelbertus Coloniensis archiepiscopus a quodam comite Friderico de Isinburch consanguineo suo fraudulenter est occisus. Interfector autem postmodum a civibus Colonie comprehensus crurifragio punitus est. Eodem anno terre motus factus est in Kalendis Octobris quarta feria circa sero. Anno MCCXXVI. Lůdewicus rex Francie mortifera potione inpotionatus veneno periit, et cum eo aliquanti milites. Eodem anno fundata est domus apud Argentinam in honore sancte Trinitatis a Wernhero marscalco non sine grandi impensa Marbacensium. Anno MCCXXVII. Honorius papa obiit; cui Gregorius IX. successit. Ipso anno Lůdewicus provincialis comes Tůringie cruce signatus iter arripuit transmarinum; quem secuti sunt multi nobiles et barones. Inter quos erant Augustensis episcopus, Lůdewicus de Kastele, item Lůdewicus senior de Stolberch et alii plures. Qui dum morarentur in civitate Brundisio prestolantes adventum imperatoris, quem de die in diem venturum esse sperabant ,predictus lantgravius Tůringie et Augustensis episcopus mortui sunt. Dicebatur autem, quod veneni potione mortifera periissent. Eodem anno Bertholdus Argentinensis episcopus, completo fere mense uno in obsidione castri Bernstein, tandem expugnavit et obtinuit illud. Anno MCCXXVIII. Dissensio gravis orta est inter Bertholdum Argentinensem episcopum et cognatos ipsius comites de Pfirrite. Quae dum magis ac magis invalesceret ,tota fere provincia usque ad triennium incendiis et rapinis afflicta est penitus et vastata. Igitur episcopus cum multas sustinuisset iniurias sui et suorum, tandem collecto exercitu ipse et comes Albertus de Habesburch, qui simili modo dampnificatus erat in multis, paraverunt se ad resistendum. Nichilominus et Pfirritenses freti auxilio et favore regalium civitatum et habentes secum in auxilio comitem Egenonem de Vriburch ,contrahentes magnam copiam armatorum occurrerunt eis inter Bladoltsheim et Hyrzfelt. Et facta congressione in fugam versi sunt comites de Pfirrite et eorum adiutores, relinquentes ibi spolia castrorum plurima in papilionibus, in vestibus, in armatura et in animalibus, quae omnia sublata fuerunt a parte adversa; plures ibi mutilati et vulnerati, plurimi captivati sunt.