# Ann. Marbac. 2.85-98

Annales Marbacenses, Ann. Marbac., 2.85 to 2.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/annales-marbacenses/ann-marbac/2.85

Ex hoc autem Pfirritenses et civitates regis, tantum pudorem et rerum amissionem non ferentes, commoti sunt ira vehementi, cum etiam regis indignatio super hoc accensa fuisset. Et augmentato postmodum exercitu , sequenti videlicet anno, villas episcopi plurimas incendio concremantes depopulati sunt. Eo tempore Fridericus imperator iam dudum per plures annos cruce signatus "tandem ad instantiam domini pape transmarinum iter aggressus fuerat et in regno Cypri aliquandiu morabatur. Anno MCCXXIX. Fridericus imperator veniens Acharon ante quadragesimam dirigebat legatos suos ad soldanum. Et post multa colloquia per internuntios habita tandem sine omni congressu et sine sanguinis effusione, tamen condicionaliter, obtinuit civitatem sanctam et quedam casalia in transitu viarum sita. Ipse quoque veniens Ierusalem cum peregrinis in dominica Letare Ierusalem coronatus et in regio scemate intravit in templum Domini. Et sequenti die reversus est factis treugis per decennium, egre ferentibus Hospitalariis et Templariis, quod non eorum consilio, sed magis Alemannorum consiliis et auxiliis in omnibus uteretur. Reversus vero ad propria invenit terram suam invasam ab auxiliatoribus domini pape; quam viriliter expugnans suo dominio iterato subiecit. Eodem anno prenuntiatum est a quodam magistro Toletano, qui dicebatur Andreas, et a quibusdam predicatum est in tectis, quod post VII annos venturi sint venti turbinis tante vehementie, qui edificium omne destruant et subvertant, et multas civitates terre motu ruituras et eclypsim solis ipso tempore futuram, corruptionem quoque aeris et exinde mortalitatem hominum et alia quaedam inaudita mortalibus. Hoc idem vaticinium plenius scriptum reperies in hiis eisdem cronicis, si retro perquiras ante annos ferme XLIIII. Anno MCCXXX. Annuente misericordia Dei et compaciente miseriis hominum. reconciliati sunt rex Heinricus et episcopus Argentinensis; et pace reddita siluit et quievit terra a tumultu bellorum. Adhuc tamen coloni terre, ęcclesiae et maxime cenobia nullam pacem habebant.

---

Annales Marbacenses, Ann. Marbac.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000762.zip.
