# Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.101-103

Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores), 1.101 to 1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-regni-francorum/annales-regni-francorum-annales-laurissenses-maiores/1.101

Eodem*que anno commissum est bellum inter Grecos et Langobardos, id est duce Spolitino nomine Hildebrando seu duce Grimaldo, quem domnus rex Carolus posuit ducem super Beneventanos; et fuit missus Wineghisus una cum paucis Francis, ut praevideret eorum omnia, quae gessissent. Et auxiliante Domino victoria est facta a Francis seu supranominatis Langobardis. Idem similiter et alia pugna commissa est inter Avaros in loco, cuius vocabulum est . . . ., et Francis, qui in Italia commanere videntur; opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria. Tertia pugna commissa est inter Baioarios et Avaros in campo Ibose, et fuerunt ibi missi domni regis Caroli Grahamannus et Audaccrus cum aliquibus Francis; Domino auxiliante victoria fuit Francorum seu Baioariorum. Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios. Ibi similiter fuerunt missi domni regis Caroli, et Domino protegente victoria christianorum aderat. Avari fugam incipientes, multa stragia ibidem facta est occidendo, et alii in Danubio fluvio vitam necando emiserunt. Post haec omnia domnus rex Carolus per semet ipsum ad Reganesburg pervenit et ibi fines vel marcas Baioariorum disposuit, quomodo salvas Domino protegente contra iamdictos Avaros esse potuissent. Inde vero reversus celebravit natalem Domini in Aquis palatio, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in [789] DCCLXXXVIIII. Inde iter permotum partibus Sclavaniae, quorum vocabulum est Wilze, Domino adiuvante; et una cum consilio Francorum et Saxonum perrexit Renum ad Coloniam transiens per Saxoniam, usque ad Albiam fluvium venit ibique duos pontes construxit, quorum uno ex utroque capite castellum ex ligno et terra aedificavit. Exinde promotus in ante, Domino largiente supradictos Sclavos sub suo dominio conlocavit. Et fuerunt cum eo in eodem exercitu Franci, Saxones; Frisiones autem navigio per Habola fluvium cum quibusdam Francis ad eum coniunxerunt. Fuerunt etiam Sclavi cum eo, quorum vocabula sunt Suurbi, nec non et Abotriti, quorum princeps fuit Witzan. Ibique obsides receptos, sacramenta conplurima, Domino perducente Franciam pervenit.

---

Annales Regni Francorum, ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/annalesregnifrancorum.html.
