Latin
1.178 to 1.180
Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.178-180
Not analysed yet
Radbertus missus imperatoris, qui de Oriente revertebatur, defunctus est; et legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Hierusalem, qui legatione Thomae patriarchae fungebantur, quorum nomina fuere Georgius et Felix, -hic Georgius est abba in monte Oliveti, et cui patria Germania est, qui etiam proprio vocatur nomine Egilbaldus, -ad imperatorem pervenerunt munera deferentes, quae praedictus rex imperatori miserat, id est papilionem et tentoria atrii vario colore facta mirae magnitudinis et pulchritudinis. Erant enim omnia bissina, tam tentoria quam et funes eorum, diversis tincta coloribus. Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum; necnon et horologium ex auricalco arte mechanica mirifice conpositum, in quo duodecim horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem aereis pilulis, quae ad completionem horarum decidebant et casu suo subiectum sibi cimbalum tinnire faciebant, additis in eodem eiusdem numeri equitibus, qui per duodecim fenestras completis horis exiebant et inpulsu egressionis suae totidem fenestras, quae prius erant apertae, claudebant; necnon et alia multa erant in ipso horologio, quae nunc enumerare longum est. Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis. Quae omnia Aquis palatio ad imperatorem delata sunt. Imperator legatum et monachos per aliquantum tempus secum retinens in Italiam direxit atque ibi eos tempus navigationis expectare iussit. Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui cum classe misit in Corsicam, ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet. Qui iuxta consuetudinem suam de Hispania egressi primo Sardiniam adpulsi sunt ibique cum Sardis proelio commisso et multis suorum amissis -nam tria milia ibi cecidisse perhibentur -in Corsicam recto cursu pervenerunt. Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis. Adeo illo anno in omnibus locis adversa fortuna fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sint, eo quod anno superiore contra omnem iustitiam de Patalaria insula sexaginta monachos asportatos in Hispania vendiderunt; quorum aliqui per liberalitatem imperatoris iterum in sua loca reversi sunt.