Latin
1.195 to 1.201
Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.195-201
Not analysed yet
Aureolus comes, qui in commercio Hispaniae atque Galliae trans Pirineum contra Oscam et Caesaraugustam residebat, defunctus est; et Amoroz praefectus Caesaraugustae atque Oscae ministerium eius invasit et in castellis illius praesidia disposuit missaque ad imperatorem legatione sese cum omnibus, quae habebat, in deditionem illi venire velle promisit. Eclypsis lunae contigit VII. Kal. Ianuar. [810] DCCCX. Amoroz Caesaraugustae praefectus, postquam imperatoris legati ad eum pervenerunt, petiit, ut colloquium fieret inter ipsum et Hispanici limitis custodes, promittens se in eo colloquio cum suis omnibus in imperatoris dicionem esse venturum. Quod, licet imperator ut fieret annuisset, multis intervenientibus causis remansit infectum. Mauri de tota Hispania maxima classe conparata primo Sardiniam, deinde Corsicam appulerunt; nulloque in ea invento praesidio insulam pene totam subigerunt. Interea Pippinus rex perfidia ducum Veneticorum incitatus Venetiam bello terraque marique iussit appetere; subiectaque Venetia ac ducibus eius in deditionem acceptis eandem classem ad Dalmatiae litora vastanda misit. Sed cum Paulus Cefalaniae praefectus cum orientali classe ad auxilium Dalmatis ferendum adventaret, regia classis ad propria regreditur. Hruodtrud filia imperatoris, quae natu maior erat, VII. Idus Iun. diem obiit. Imperator vero Aquisgrani adhuc agens et contra Godofridum regem expeditionem meditans nuntium accepit, classem ducentarum navium de Nordmannia Frisiam appulisse totasque Frisiaco litori adiacentes insulas esse vastatas iamque exercitum illum in continenti esse ternaque proelia cum Frisonibus commisisse Danosque victores tributum victis inposuisse et vectigalis nomine centum libras argenti a Frisonibus iam esse solutas, regem vero Godofridum domi esse. Et revera ita erat. Qui nuntius adeo imperatorem concitavit, ut missis in omnes circumquaque regiones ad congregandum exercitum nuntiis ipse sine mora palatio exiens primo quidem classi occurrere, deinde transmisso Rheno flumine in loco, qui Lippeham vocatur, copias, quae nondum convenerant, statuit operiri; ubi dum aliquot dies moraretur, elefans ille, quem ei Aaron rex Sarracenorum miserat, subita morte periit. Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum. Nam rex ille vanissima spe victoriae inflatus acie se cum imperatore congredi velle iactabat.