# Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.251-255

Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores), 1.251 to 1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-regni-francorum/annales-regni-francorum-annales-laurissenses-maiores/1.251

Simili modo et Lupus Centulli Wasco, qui cum Berengario Tolosae et Warino Arverni comite eodem anno proelio conflixit, - in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit et ipse, nisi sibi fugiendo consuleret, prope interitum fuit, - cum in conspectum imperatoris venisset ac de perfidia, cuius a memoratis comitibus inmane accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est exilio deportatus. Conventus Aquisgrani post natalem Domini habitus, in quo multa de statu ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt, legibus etiam capitula quaedam pernecessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt. Quo peracto imperator inspectis plerisque nobilium filiabus Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem. Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est. Et Liudewitus superbia elatus legatos quasi pacem petendo ad imperatorem misit, conditiones quasdam proponens, ad quarum concessionem ea, quae iuberentur, se facturum pollicebatur. Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit. Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret. Exercitu vero de Pannonia reverso Cadolach dux Foroiuliensis febre correptus in ipsa marca decessit. Cui cum Baldricus esset subrogatus et in Carantanorum regionem, quae ad ipsius curam pertinebat, fuisset ingressus, obvium ibi habuit Liudewiti exercitum; quem iuxta Dravum fluvium iter agentem parva manu adgressus pluribus interfectis et avertit et de illa provincia fugavit. Borna vero dux Dalmatiae cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens in prima congressione a Guduscanis deseritur; auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit. Periit in eo proelio Dragamosus socer Liudewiti, qui in exordio defectionis relicto genero Bornae se coniunxerat.

---

Annales Regni Francorum, ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/annalesregnifrancorum.html.
