# Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.322-328

Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores), 1.322 to 1.328. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-regni-francorum/annales-regni-francorum-annales-laurissenses-maiores/1.322

Contra quem imperator filium suum Pippinum Aquitaniae regem cum inmodicis Francorum copiis mittens regni sui terminos tueri praecepit. Quod ita factum esset, ni ducum desidia, quos Francorum exercitui praefecerat, tardius, quam rerum necessitas postulabat, is, quem ducebant, ad marcam venisset exercitus. Quae tarditas in tantum noxia fuit, ut Abumarvan vastatis Barcinonensium ac Gerundensium agris villisque incensis, cunctis etiam, quae extra urbes invenerat, direptis cum incolomi exercitu Caesaraugustam se prius reciperet, quam a nostro exercitu vel videri potuisset. Huius cladis praesagia credita sunt visae multoties in caelo acies et ille terribilis nocturnae coruscationis in aere discursus. Imperator autem duobus conventibus habitis, uno apud Niumagam propter falsas Hohrici filii Godefridi regis Danorum pollicitationes, quibus se illo ad imperatoris praesentiam venturum promiserat, altero apud Compendium, in quo et annualia dona suscepit et his, qui ad marcam Hispanicam mittendi erant, quid vel qualiter agere deberent, imperavit, ipse inter Compendium et Carisiacum caeteraque his vicina palatia usque ad hiberni temporis initium conversatus est. Interea reges Danorum, filii videlicet Godofridi, Herioldum de consortio regni eicientes Nordmannorum finibus excedere conpulerunt. Bulgari quoque Sclavos in Pannonia sedentes misso per Dravum navali exercitu ferro et igni vastaverunt et expulsis eorum ducibus Bulgaricos super eos rectores constituerunt. Eugenius papa mense Augusto decessit. In cuius locum Valentinus diaconus a Romanis et electus et ordinatus vix unum mensem in pontificatu complevit. Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit. Legati Michahelis imperatoris de Constantinopoli ad imperatorem quasi propter foedus confirmandum missi Septembrio mense Conpendium venerunt; quos ille ibi benigne receptos et audivit et absolvit. Corpora beatissimorum Christi martyrum Marcellini et Petri de Roma sublata et Octobrio mense in Franciam translata et ibi multis signis atque virtutibus clarificata sunt.

---

Annales Regni Francorum, ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/annalesregnifrancorum.html.
