# Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.54-55

Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores), 1.54 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-regni-francorum/annales-regni-francorum-annales-laurissenses-maiores/1.54

Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma. [Et dum propter defensionem sanctae Dei Romanae ecclesiae eodem anno invitante summo pontifice perrexisset, dimissa marca contra Saxones nulla omnino foederatione suscepta. Ipsi vero Saxones exierunt cum magno exercitu super confinia Francorum, pervenerunt usque ad castrum, quod nominatur Buriaburg; attamen ipsi confiniales de hac causa solliciti, cumque hoc cernerent, castello sunt ingressi. Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur. Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent. Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant; et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente. Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset.] Et inmutavit se numerus annorum in [774] DCCLXXIIII. Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii. Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum. Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopolim perrexit. Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.

---

Annales Regni Francorum, ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/annalesregnifrancorum.html.
