# Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.61-65

Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores), 1.61 to 1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-regni-francorum/annales-regni-francorum-annales-laurissenses-maiores/1.61

Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fidem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebellare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Scladdistat. Et inmutavit se numerus annorum in [776] DCCLXXVI. Tunc domnus Carolus rex Italiam ingressus est partibus Foroiulensium pergens. Hrodgaudus occisus est, et supradictus domnus Carolus rex ad Tarvisium civitatem pascha celebravit, et captas civitates Foroiulem, Tarvisium cum reliquis civitatibus, quae rebellatae fuerant; et disposuit omnes per Francos et iterum cum prosperitate et victoria reversus est in Franciam. Tunc nuntius veniens, qui dixit Saxones rebellatos et omnes obsides suos dulgtos et sacramenta rupta et Eresburgum castrum per mala ingenia et iniqua placita Francos exinde suadentes exiendo; sic Eresburgum a Francis derelictum, muros et opera destruxerunt. Inde pergentes voluerunt de Sigiburgi similiter facere, auxiliante Domino Francis eis viriliter repugnantibus nihil praevaluerunt. [Dum enim per placita eos, qui in*fra ipsum castrum custodes erant, inludere non potuissent, sicut fecerunt alios, qui in alium castellum fuerant, coeperunt pugnas et machinas praeparare, qualiter per virtutem potuissent illum capere; et Deo volente petrarias, quas praeparaverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant. Cum enim vidissent, quod eis non proficeret, praeparaverunt etiam clidas ad debellandum per virtutem ipsum castellum. Sed Dei virtus, sicut iustum est, superavit illorum virtutem, et quadam die, cum bellum praeparassent adversus christianos, qui in ipso castro residebant, apparuit manifeste gloria Dei supra domum ecclesiae, quae est infra ipsum castrum, videntibus multis tam aforis quam etiam et deintus, ex quibus multi manent usque adhuc; et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam. Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant. Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione iudicati. Et quantum super eos Dei virtus propter salutem christianorum operata est, nullus narrare potest; attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.] Et inde fugam arripientes Saxones, persecuti sunt eos Franci interficientes illos usque ad flumen Lippiam, castro salvato; et cum victoria reversi sunt Franci.

---

Annales Regni Francorum, ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/annalesregnifrancorum.html.
