# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.22-33

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.22 to 1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.22

Anno DCCCI. Ipsa die sacratissimae nativitatis domini nostri Iesu Christi ante confessionem beati Petri apostoli Leo papa� Carolum benedixit ad imperatorem, sicut mos est, et coronam auream expressam signo sanctitatis super caput eius posuit. Anno DCCCII. Herona imperatrix de Constantinopoli misit legatos ad Karolum pacem confirmare inter Francos et Grecos. Anno DCCCIII. Hoc� anno terrae motus ad Aquis factus est. Anno DCCCIIII.� Karolus imperator transivit in Saxoniam� et omnes, qui trans Albiam et in Winodis habitabant, Saxones exules fecit. Anno DCCCV. Eodem� anno cappanus, princeps Hunorum,� ad Karolum imperatorem venit. Anno DCCCVI. mense Iulio profectus est imperator de Aquis ad Theodoniswillam. Anno DCCCVII. Legatus� regis Persarum nomine Abdella� cum monachis de Ierusalem et Georgius, qui fuit abbas in monte Oliveti, hi ad imperatorem Karolum pervenerunt, munera deferentes, id est papilionem et alia multa. Anno DCCCVIII. Eodem� anno hiemps mollissima ac� pestilens erat. Tunc misit filium suum Karolum ad Albiam vesano regi resistere. Anno DCCCVIIII. Karolus� rex ad Aquis palatium concilium episcoporum magnum habuit de processione� spiritus sancti. Anno DCCCX. Sol et luna bis defecerunt, sol VI. Idus Iunii et luna XI. Kal. Iulii, et Pippinus rex, filius imperatoris, migravit, et ille elefas, quem Aaron imperatori miserat, subita morte periit, et magna mortalitas boum et aliorum animalium erat in ipso anno, et hiemps valde dura. Anno DCCCXI. In ipso anno mittuntur ab imperatore nostro ad regem Grecorum legati ad Constantinopolim, id est Haida episcopus et alii duo. Anno DCCCXII. Dedit Karolus imperator filio filii sui Bernhardo, filio Pippini regis, regnum Langobardorum, et, gratias omnipotenti Deo! tunc venerunt legati imperatoris nostri de Grecia, qui prenominati sunt, et simul legati cum eis Grecorum cum� honorificis vel imperialibus muneribus ad Aquis palacium ad colloquium imperatoris, et dimissi sunt cum pace.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
