Latin
1.54 to 1.58
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.54-58
Not analysed yet
Anno DCCCXXXIIII. Morante Ludewico� imperatore in custodia, filius Ludewicus astute cogitans contra fratrem suum Lotharium, cui priori anno omnem fidem promiserat, insidias molitus est. Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit,� direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad� se adducerent aut etiam gladio detruncarent. Quibus resistentibus magna persecutores strage ceciderunt. Ibique cum aliis plurimis occisi sunt Uodo comes et Theodo abbas. Ludewicus vero imperator et coniunx eius� persecuti sunt Lotharium, qui tandem venit ad eos cum suis omnibus, et fide facta ex utraque parte, tamen non firma, rediit unusquisque in sua. Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt; et eo tempore regnum Francorum infra semetipsum valde� desolatum est, et infelicitas hominum multipliciter cotidie augebatur. Eodem anno aquae inundaverunt valde super terram. Anno DCCCXXXV. Mense Februario eclipsis lunae� fuit. Ludewicus imperator cum convoco suo� perrexit ad Burgundiam, ibique venit ad eum Pippinus filius eius. Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo. Et iterum predaverunt Dorestatum. Anno DCCCXXXVI. Mense Februario incipiente nocte mirandae acies apparuerunt ab oriente in occidentem. Iterum eodem anno pagani Christianos invaserunt. Anno DCCCXXXVII. Ingens turbo ventorum� frequenter erumpebat, et stella cometes visa est nimium ex se mittens fervorem in oriente coram humanis obtutibus� quasi per tres cubitos, et pagani vastaverunt Walicrum multasque feminas inde abduxerunt captivas cum infinita diversi generis pecunia. Anno DCCCXXXVIII. Hiemps pluvialis et� tosa valde, et mense Ianuario XII. Kal. Februarii ventonitruum auditum est, similiterque mense Februarii XIIII. �Kal. Martii tonitruum est auditum magnum, et nimis ardor solis terram urebat, et [in] quibusdam partibus terrae motus factus est, et ignis forma draconis in aere visus est. Eodom anno heretica pravitas orta est. Eodem anno V. nocte ante natale Domini fragor tonitrui magni auditus est et fulguris visus, et multis modis miseria et calamitas hominum cotidie augebatur.