# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.59-61

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.59 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.59

Anno DCCCXXXVIIII. VII. Kal. Ianuariorum ingens venti turbo ortus est, ita ut fluctus maris valde inundabant supra terminos et litus, miserabiliter� innumerabilem turmam humani generis in villis et vicis circumpositis simul cum edificiis consumpserunt. Classes enim in mari vertentes disruptae sunt, et flamma ignis� supra totum mare visa est. Eodem anno VIII. Kal. Aprilis admirandae acies apparuerunt vesperascente die in caelo, in modum domus rotundae totum caeli� ambitum circumducentes. Eo anno venerunt corpora sanctorum Felicissime et Agapiti atque sanctae Felicitatis in� locum qui dicitur Fredenna. Anno DCCCXL. Acies consimiles apparuerunt per� duas simul noctes sicut hae quae in priore anno fuerunt. Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae� in caelo velut noctis tempore. Et postea mense Iunio, XI. Kal. [Iulii] Ludowicus imperator obiit in insula quadam parva Hereni fluminis contra villam regiam que vocatur Ingulunheim, absentibus liberis coniugeque eius, et ad Sanctum Arnulfum conditus est. Postea vero Lotharius imperator profectus est de Italia in Franciam concessum sibi a patre possidere regnum. Cui contra veniens predictus Ludewicus, frater illius, iterum� intercapere regnum orientale; sed superveniente Lothario ultra Renum flumen, vix sine bello discesserunt a se. Postea vero Lotharius pergens cum exercitu contra Karolum. Et Ludewicus iterum congregato exercitu litus Rheni possidens. Quo comperto, Lotharius movens� exercitum et clam apud Wormatiam civitatem predicto� flumine transcenso, iterum Ludewicus fugiens in Beioariam. Anno DCCCXLI. Videns Ludewicus, quod� germanum superare nequibat, iunxitque se ad Karolum, ut per eius solatium predictum superaret imperatorem. Quod cum Lotharius percepisset, moto cum exercitu venit adversus eos in locum qui dicitur Alciodorum, et, quod dici dolor est, magna se cede ibidem Christiani in� invicem debachati sunt. Eodem anno V. Kal. Augusti, feria� V, claro sole circuli tres apparuerunt in caelo, similes visioni arcus, ambientes se alterutrum; sed minimus solem sibi medium circumcingens, qui tamen colore� ceteris plenissimus videbatur. Maximus in occidente, cuius extrema pars solem tangere videbatur. Medius in aquilone, qui predictos duos aequaliter ambiebat. Sed tamen medius et maximus plus tenues minimo videbantur. Et nubecula parva in oriente et aquilone eadem specie� circulorum longe ab his quasi in uno loco claruit. Ante horam diei terciam visi sunt et usque post meridiem permanserunt. Eodem anno per totam Saxoniam potestas servorum valde excreverat super dominos suos, et nomen sibi usurpaverunt Stellingas et multa inrationabilia conmiserunt. Et nobiles illius patriae a servis valde� afflicti et humiliati sunt.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
