# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.62-65

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.62 to 1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.62

Anno DCCCXLII. Quadragesimali tempore stella in occidente maiorem consueto radium ab oriente habens. Et Lotharius vastata Gallia rediens ad Aquis. Et postea aestivo tempore Ludewicus et Karolus, predato pago Vangionensium, per angustum iter asperum� Gronneorum Confluentes civitatem petierunt. Ibique� hostiliter venit Lotharius contra eos. Sed cum vidisset, quod a suis deceptus esset, fugiens usque Lingonas pervenit ibique viribus resumptis consedit. Prefati vero reges, vastata omni regione Ripuariorum, insequentes eum usque ad predictum locum. Illicque,� intervenientibus viris strenuis, iterum tripertito regno Francorum, in pace, tamen non firma, discesserunt a se, Lotharius ad Aquis, Karolus in Galliam, Ludewicus in Saxoniam et servos Saxonum superbe elatos nobiliter afflixit et ad propriam naturam restituit. Anno DCCCXLIII. Prefati III reges miserunt� legatos suos proceres, unusquisque ex parte sua, ut iterum per descriptas mansas aeque tripertirent regnum Francorum. Cumque et inter illos dissensio facta est,� venerunt ipsi reges in unum locum et dissonantiam illorum coadunaverunt, et separati sunt a se. Eodem anno Iudhit imperatrix, mater Karoli, predata a filio substantia omni Turonis civitate migravit a seculo. Anno DCCCXLIIII. Gregorius papa migravit de seculo, et successit in locum illius Sergius papa. Et Bernhardus comes a Karolo est occisus. Et Pippinus rex Aquitaniae, filius Pippini, una cum filio Bernhardi hostem Karoli valde prostravit. Ibique Hugo� interfectus est abbas. Eodem tempore Ludewicus rex perrexit in Winithos cum exercitu. Ibique unus ex regibus eorum interiit, Gestimus nomine, reliqui vero fidem prebentes veniebant ad eum. Quam illo absente statim mentientes. Post haec autem Lotharius, Ludewicus atque Karolus convenerunt ad Thiedenhofe et post conlationem eorum in pace discesserunt a se. Anno DCCCXLV. Bis in pago Wormaciense terre motus factus est. Primo sequenti nocte palmarum, secundo in nocte sancta resurrectionis Christi. Eodem anno multis in locis gentiles Christianos invaserunt, sed cesi sunt ex eis a Fresionibus plus quam XII. Alia pars eorum Galliam petierunt, ibique ceciderunt ex eis plus quam sexcenti viri. Sed tamen propter desidiam� Karoli dedit eis multa milia ponderum auri et argenti, ut irent extra Galliam, quod et fecerunt. Tamen� monasteria sanctorum plurimorum diruta sunt, et multos Christianos captivos abduxerunt. His ita gestis,� Ludewicus rex congregato exercitu magno iter iniit ad Winodos. Quod gentiles cum cognovissent, e contra� legatos direxerunt in Saxoniam, et miserunt ei munera et obsides et petierunt pacem. At ille, concessa pace, reversus est de Saxonia. Postea vero ingenti clade percussi sunt predones, in qua et princeps sceleratorum, qui Christianos et loca sancta predaverat, nomine Reginheri Domino percutiente interiit. Consilio enim inito miserunt sortes, a quo deorum suorum salutem consequi debuissent; sed sortes salubriter non ceciderunt. Suadente autem eos quodam captivo Christiano, ut coram deo Christianorum sortem ponerent, quod et fecerunt, et salubriter sors eorum cecidit. Tunc rex eorum nomine Rorik una cum omni populo gentilium XIIII dies a carne et medone abstinuit, et cessavit plaga, et omnes Christianos captivos, quos habebant, ad patriam propriam dirigunt.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
