# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.66-68

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.66 to 1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.66

Anno DCCCXLVI. Consueto Norhtmanni Ostraciam et Westraciam vastaverunt et vicum Dorestatum cum aliis duabus villis incenderunt igni, vidente� Lothario imperatore, cum esset in Noviomago castro, sed scelus ulcisci nequiverat. Illi autem ingenti preda� hominum atque facultatum oneratis classibus reversi sunt in patriam. Eodem anno ivit Ludewicus de Saxonia contra Winidos ultra Albiam. Ipse vero cum exercitu suo contra Boemmanos perrexit, quos nos Beuwinitha vocamus, sed periculose valde; Karolus contra Brittannos, sed non profuit. Eodem tempore, quod sine grandi merore nulli dicendum vel audiendum est, mater cunctarum ecclesiarum, basilica sancti Petri apostoli, a Mauris vel a Sarracenis, qui iam pridem Beneventaniam consederant, capta atque predata est, et omnes� Christianos, quos foris Romam repperierunt, intus et foris eiusdem aecclesiae occiderunt. Reclausos etiam viros et mulieres abduxerunt. Altare sancti Petri cum aliis multis detraxerunt, et afflictio Christianorum propter scelera eorum cotidie hinc inde orta est. Sergius papa� migravit ex hac luce. Anno DCCCXLVII. Defuncto Sergio memoria apostolicae sedis minime ad aures nostras pervenit.� Hereban magister et abbas de Fuldo defuncto Otgero episcopo archiepiscopus et successor eius effectus est atque sollempniter electus. De cetero NordmanniChristianos hinc inde vastaverunt et contra Sigirum et Liutharium comites bellum fecerunt, et ultra vicum Dorestatum contra flumen Reni per miliaria novem remigaverunt usque ad vicum Meginhardi, et ibidem facta preda reversi sunt. Anno DCCCXLVIII. II. Nonas Februarii ad vesperum fulgur emicuit et tonitruum auditum est, et gentiles Christianis, ut consueverant, nocuerunt. Eodem� anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione� omnipotentis Dei. Qui convicti et coram omni populo� contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, Deo gratias! inlesus permansit status aecclesiae.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
