# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.7-11

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.7 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.7

Multum loci res Guntharii archiepiscopi Coloniensis occupant, qui, cum Hlothario II. regi in repudianda uxore legitima favisset, a munere remotus est. Hunc scriptor acerrime impugnat, tandem alium in eius locum subrogatum esse vehementer gaudens. Commemorat quoque orientalem partem provinciae Coloniensis aliquamdiu a Liudberto� Monasteriensi administratam. Hunc episcopum 'Saxoniae', ut manifesto apparet, singulari studio prosequebatur; hunc� venerabilem et beatum praedicat, huius etiam obitus diem notat necnon de reliquiis ab illo monasterio Freckenhorst donatis et aliis gratia papae acceptis, ut alibi de corporibus sanctorum in Saxoniam translatis, refert. Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.� Innititur enim tantum iis, quae a. 864. (p. 20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur. Attamen ne Pertz quidem ideo totum opus illo in loco confectum esse contendit. Alius vir doctus nuper non sine causa veri similius putavit auctorem Coloniae Agrippinae vixisse, quo etiam corpus S. Victoris a praeposito, uno presbytero comite, perductum accipimus. Utcumque res se habet, inscriptionem a primo editore commendatam et iam usitatam non ausi sumus penitus spernere, cum alia certa substitui nequeat et id solum pateat, auctorem Ripuariam et Westfaliam, inprimis� provinciam Coloniensis et diocesim Monasteriensis ecclesiae tamquam patriam amplecti. G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur. Berolini a. d. IV. Kal. Apriles anni 1909. B. DE SIMSON. ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR. Anno DCCXC.� Domnus rex moratus est Vangionam, et absque bello transivit tempus.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
