Latin
1.75 to 1.83
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.75-83
Not analysed yet
Anno DCCCLV. Verno tempore Ludewicus rex orientalis misit filium suum et convocum in Aquitaniam accipere sibi regnum patruelis sui Pippini. Anno DCCCLVI. Nordmanni rursum regem sibi� constituunt, cognatum et convocum priori, et Dani iterum, resumptis viribus, navali evectu Christianos invaserunt. Anno DCCCLVII. Plaga magna vesicarum� turgentium grassatur in populo et detestabili eos putredine consumpsit, ita ut menbra dissoluta ante mortem deciderent. Anno DCCCLVIII. Ludewicus rex orientalis conventum populi sortis suae apud Wan gionam habuit. Anno DCCCLVIIII. Kalendis Ianuarii, celebrata sollempnitate matutinorum, apud Wormatiam semel terrae motus factus est et apud Magontiam tredecies ante diluculum. Anno DCCCLX. Nonas Februarii tonitruum auditum est, et rex reversus est de Gallia, depravato omni regno et in nihilo emendato. Anno DCCCLXI. Beatus Liutbertus episcopus honorifice multis sanctorum menbris monasterium quod dicitur Frikkenhurst adornavit, id est Bonifacii et Maximi martyrum, Eonii atque Antonii confessorum, adiecta parte de presepe Domini atque de sepulchro illius, simul et de pulvere pedum illius ascendentis in caelum. Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant. Et Lotharius rex Ripuariorum� legitimam uxorem suam, sororem Hugberti clerici,� iniusta occasione reliquit. Quam postea eodem anno predictus germanus illius accepit in sua. Rex vero concubina, cuius amore uxorem reliquit, publice usus est. Anno DCCCLXII. Ludewicus impium Hughardum comitem constituit. Quod dampnum pene suis omnibus visum est. Iam enim dissensio regum nostrorum et� desolatio paganorum per regna nostra fastidiosum est enarrare. Anno DCCCLXIII. Ludewicus rex primum� conventum habuit Wangiona et post haec Magontia, ibique venit ad eum Lotharius, hostem machinantes in Sclavos, quod et postea fecerunt. Sed non profuit. Eodem anno hiemps turbulenta, mutabilis et pluvialis valde, ut pene absque gelu omnino, ut in sequentibus patuit in aecclesia sancti Victoris.