# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.84

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.84

Anno DCCCLXIIII. Nimia inun datione aquarum pagani sepe iam dicti aecclesiam undique vastantes per alveum Reni fluminis ad Sanctos usque pervenerunt et locum opinatissimum vastaverunt. Atque, quod omnibus audientibus et videntibus nimium dolendum est, aecclesiam sancti Victoris mirifico opere constructam incenderunt igni, omnia quae intus aut foris sanctuarii repperierunt rapuerunt. Clerus tamen et omne vulgus pene aufugit. Sed ipsum censum sanctuarii postea nimium vesania correpti ibidem remiserunt. Sanctum vero corpus Victoris prepositus fratrum equo ascenso et loculo ante se posito cum solo presbitero Coloniam noctu perduxit in magno periculo, nonnisi meritis sancti intervenientibus. Guntharius autem isdem temporibus ibidem rector et episcopus preesse videbatur, nepos scilicet Hildiwini iunioris. Predones vero post, perpetrato scelere, haut longe a monasterio insulam quandam parvam petierunt ibique munitione constructa� habitaverunt ad tempus. Sed quaedam pars illorum per alveum ascendentes villam regiam grandem incenderunt, ibique cesi sunt ex eis utpote plus quam C homines, ita ut una navis ibidem ex eorum sorte vacua remansit. Ceteri vero, vix conscensis navibus, confusi redierunt ad suos. Lotharius vero, paratis navibus, cogitabat inruere in eos, sed sui non consenserunt ei. At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius. Ceteri vero exinde territi locum predictum reliquerunt et incerta petierunt. Ludewicus vero totum pene annum morabatur in Bewaria, caute agens contra Margos rebelles, sed et contra filium. Predictus vero Guntharius archiepiscopus Agrippinae et Thietgaudus Treverensis archiepiscopus eodem anno iussu Nicolai pape Romam petierunt ob adulterium Lotharii regis, quod pridem commiserat, eo quod ei in hoc cum suis suffraganeis iniusta occasione contra religionem Christianitatis consenserunt, plurimas secum deferentes sententias quasi canonica auctoritate conpositas.� Quibus in sinodo Romanensi cum omni� assertione illorum condempnatis, omnino refutati sunt, eisque omni officio sacerdotali ad tempus interdicto dimissi sunt.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
