# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.89

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.89

Anno DCCCLXVIIII. Mense Februario, tenebrosis aquis in nubibus aeris, tonitrua audita sunt, et XV. Kal. Martii, id est nocte sancta septuagesimae, stella cometes visa est ab aquilone et occidente, cui statim nimia tempestas ventorum et inmensa inundatio aquarum est subsecuta, in qua multi inprovidi interierunt. Et postea aestivo tempore fames acerrima in multis� provintiis subsequitur, maxime in Burgundia et Gallia, in quibus magna multitudo hominum acerbam sustinuit mortem, ita ut homines hominum corpora comedisse feruntur. Sed et canum carnibus aliqui vesci dicuntur.� Eo tempore, ut propheta ait: propter peccata terrae multi principes eius, quattuor reges regnaverunt in regno quondam Karoli Magni: Ludewicus filius imperatoris� Ludewici in oriente et Sclavis, Bevaria, Alamannia et Coria, Saxonia, Suevis, Thoringia et orientalibus Francis cum pago Wormaciensi atque Namnetis, qui sapientior et iustior caeteris. Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum� infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens. Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit. Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite� concubina usus est. Ipse enim Ripuariam, Burgundiam atque provintiam possedit. Iterum atque iterum� Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare. Nam in ipsa peregrinatione Theotgaudus magna febre correptus vita� pariter cum sacerdotio caruit. Ecclesia vero illius a chorepiscopis regebatur. Alter quippe eadem molestia preventus vix convaluit. Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras. Sicque duo metropolitani ob consensum adulterii nefandi regis rite obligati sunt et ceciderunt. Sponsa vero Guntharii, quae quondam post Romam eligantissima habebatur, quasi vidua destituta viro, scissa veste, fuscata pelle, deiectis crinibus, nudis pedibus absque pastore sedit in cinere. Parvuli quoque illius hinc inde a lupis rapacibus devorabantur per loca, non habentes patrem. Sacerdotes eius acris verberibus virgisque ceduntur, non habentes patronum. Nobiles eius gladio ceciderunt, et illa dolens ac gemens,� plorans ploravit per diem et noctem, dicens: 'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'. Ad viatores quoque conversa aiebat: 'O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus. Ecce vivente viro vidua vocor. Parvuli mei delicati suffocati sunt. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est undique inimicus. Non est qui consoletur me nisi tu Deus solus'.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
