Latin
1.90 to 1.91
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.90-91
Not analysed yet
Anno DCCCLXX. Lotharius rex Ripuariae sepe vocatus tandem Romam venit, cum Adriano pontifice colloquium habuit. Et ab eo mandatum accepit pelicem eicere ac legitimam coniugem accipere. Qui ita se per omnia obtemperare velle promisit, sed minime implevit. Et idcirco eum Dominus Roma redeuntem terribiliter percussit cum omnibus pene suis optimatibus. Quorum corpora pariter Coloniam asportata atque humata sunt. Quasi ultor dixisset: Mihi vindictam, et ego retribuam. �Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea. Eo anno Ludewicus rex orientalis, missis duobus filiis suis� Karlomanno et Karlo contra Margos diu resistentes sibi, Rasticium regem eorum fugaverunt et patriam� vastaverunt atque cum multis spoliis reversi sunt. Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit. Anno DCCCLXXI. Karolus rex Galliae regnum quondam Lotharii cum elatione magna invasit,� Aquisgrani palatium consedit, affirmans se totum regnum absque ullius gratia in proprietatem usurpare velle, quod postea, viris intercurrentibus strenuis, emollitum est et in pace dispositum. Tamen cum adhuc esset in pertinatia et videns Guntharium de loco suo avulsum Hilduvinum quendam nepotem eiusdem, die sancto theophaniae cum uno tantummodo episcopo Leodiae de Aquis ad Coloniam misit episcopum ordinandum et cathedram huius regiminis inrationabiliter obtinendam. At contra Ludewicus rex orientalis Liudbertum� archiepiscopum Magontiae civitatis cum omnibus suffraganeis episcopis Coloniae ex altera parte Reni fluminis e regione civitatis direxit ordinare quendam Willibertum, eiusdem Colonie filium, episcopum, non elatum, non venatorem, non hypocritam, non mercenarium neque mercede conductum, sed magna coactum necessitate, omnibus� aecclesiasticis disciplinis preditum. His omnibus ita peractis in conspectu gentium revelavit Dominus iusticiam suam, et mercenarius abiit et recessit, verus autem pastor supra gregem suum sollicite vigilavit. Tunc videns Guntharius, quod nullam spem pertinatiae suae ibidem ultra infigere posset, relicta Colonia victus et confusus inde discessit� et amplius non est reversus ad eam. Sed in sequenti anno semper vagus, insidians, iterum Romam rediens, Adriano pontifici comminationes inferens et idcirco ab omni sinodo Romana excommunicatus incerto vitam pertinacem et inproviso periculose amisit. Eodem anno V. Kal. Mai beatus episcopus Liudbertus Saxoniae et filius Ripuariae, de quo multa bona commemoravimus de hac luce migravit ad Dominum. Civitas sancta� Ierusalem et mons Oliveti atque omnia loca sancta in� circuitu a Sarracenis invasa et possessa sunt. Monachi quoque ibidem Domino famulantes diversis poenis� afflicti atque in custodiam missi. Audite enim haec omnes catholicae fidei cultores, dicentes: 'Plorate, sacerdotes, ministri Domini, et dicite: Parce, Domine, parce populo tuo, ne dominentur eis nationes et dicant: Ubi est Deus eorum?'