# Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.92-95

Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur., 1.92 to 1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/annales-xantenses/annales-xantenses-qui-dicuntur/1.92

[Nunc� de victoria Carlomanni]. Rasticius rex Margorum a Karlomanno captus et in Franciam patri directus ibique postea luminibus privatus est. Pagani quoque tunc totam pene Hiberniam� vastantes cum spoliis multis sunt reversi et per aquosa loca Franciae atque Galliae humano generi multas� miserias intulerunt. Mauri quoque Beneventaniam consederant plurimis iam annis, quos Ludewicus rex Italiae expellere nequibat, et undique ecclesia catholica infestatione gentilium circumcincta, anxiali spiritu gemens ac sentiens tempora Antichristi appropiare. Anno DCCCLXXII. Iterum regnum Margorum e manibus Karlomanni per quendam eiusdem gentis Sclavum elabuit, et grandis exercitus de parte Karlomanni cecidit. Eodem anno infestatio tonitruorum et ymbrium atque grandinum humano generi nocuit nimium in frugibus et aedificiis. Nam principalis mater aecclesia sancti Petri apostoli Vangionae civitatis, nuper a novo restaurata per Samuelem episcopum et abbatem monachorum sancti Nazarii, ictu fulminis prostrata atque succensa est. Iterum ingens exercitus ex omni parte Francorum collectus est contra Margos. Qui hostes� fugaverunt et in civitatem munitissimam propulerunt. Ibique obsessi diu grande dampnum sustinuere. Et Karlomannus frequenter patriam vastavit. Item eodem anno Adrianus papa obiit, et successit in locum eius vir preclarus, nomine Iohannes. Guntio episcopus� Vangionensis obiit, et successit in locum eius Adhelhelmus iuvenis de titulo sancti Cyriaci martyris Christi. Anno DCCCLXXIII. Ludewicus rex orientalis placitum publicum episcoporum ac laicorum ad Vadum-Francorum celebravit. Ibique venerunt contra eum duo filii eius, pleni iniqua cogitatione, convocus et Karolus, tirannidem moliri et iuramenta priorum postponere, patrem regno privare et in custodiam mittere, Sed Deus, iustus iudex et patiens, grande miraculum palam omnibus ibidem monstravit, ita ut malignus� spiritus videntibus cunctis Karolum invasit eumque� horribiliter discrepantibus vocibus agitavit. Sed in eodem die� orationum suffragiis et coniurationibus diversorum sacerdotum eiectus est. Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans. Pater vero pius haec omnia prudenter cum moderamine disposuit. Eodem hiemis tempore insperatum diluvium nive madens repente inolevit, maxime in litoribus Rheni fluminis. Ex� influentia aquarum multarum multitudo hominum cum aedificiis et frugibus innumerabilibus deperiit. Iterum in aestivo tempore eiusdem anni predictus rex Aquis palatium secundum sinodum ac placitum suorum consedit. Ibique rationabiliter cunctis dispositis, venit ad regem quidam clericus orbus, filius Karoli fratris sui, regis Galliae, quem ipse pater luminibus privari iussit et postea in monasterium retrudi, promittens inferre peiora, presidium petens. Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac� iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem. Ac non post multum temporis Ruodoldus nepos predicti tiranni, qui transmarinas regiones plurimas regnumque Francorum undique atque Galliam horribiliter et pene totam Fresiam vastavit, in eadem regione, in pago Ostrachia ab eadem gente cum quingentis viris agiliter interfectus est et, quamvis baptizatus esset, caninam vitam digna morte finivit. Postea vero� mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes. Et dum elevarentur, caelum vix velut per cribram intueri potuit. In plerisque locis vero pastores ecclesiarum et omnis clerus cum kapsis et crucibus occurrerunt eis misericordiam Dei implorantes, ut defenderet eos ab hac plaga. Non tamen ubique, sed per loca nocuerunt. Item in Kalendis Novembris. usque ad sexagesimam nix totam superficiem terrae cooperuit, et diversis plagis Dominus assidue populum suum afflixit et visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum.

---

Annales Xantenses, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xanten.html.
