Latin
591
Anonymous, Itinerarium Hierosolymitanum 591
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt ibi et excepturia magna aquae subterraneae et piscinae magno opere aedificatae. Et in aede ipsa, ubi templum fuit, quem Salomon aedificauit, in marmore ante aram sanguinem Zachariae ibi dicas hodie fusum, etiam parent uestigia clauorum militum, qui eum occiderunt, per totam aream, ut putes in cera fixum esse. Sunt ibi et statuae duae Adriani, est et non longe de statuas lapis pertusus, ad quem ueniunt Iudaei singulis annis et unguent eum et lamentant se cum gemitu et uestimenta sua scindunt et sic recedunt. Est ibi et domus Ezechiae regis Iudae.