Latin
594
Anonymous, Itinerarium Hierosolymitanum 594
Unproofread scanNot analysed yet
Inde quasi ad lapidem missum est capta, ubi corpus eius positum fuit et tertia die resurrexit; ibidem modo iusso Constantini imperatoris basilica facta est, id est dominicum, mirae pulchritudinis, habens ad latus excepturia, unde aqua leuatur, et balneum a tergo, ubi infantes lauantur. Item ab Hierusalem euntibus ad porta, quae est contra oriente, ut ascendatur in monte Oliueti, uallis quae dicitur Iosafath;