# Alia Regula Monachorum 5

Anonymus, Alia Regula Monachorum, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/alia-regula-monachorum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/alia-regula-monachorum/5

V. Si quis autem non omni virtute, adjuvante misericordia Dei, haec conatus fuerit implere, sed contumaci animo despexerit: semel atque iterum commonitus, si non emendaverit, sciat se subjacere disciplinae monasterii, sicut oportet. Si amem talis fuerit aetas ipsius, etiam vapulabit. Haec in nomine Christi fideliter et pie observantes, et vos proficietis et nobis non parva laetitia erit de vestra salute. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti.

---

Anonymus, Alia Regula Monachorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1097/tmp1097/tmp1097.tmp1097.opp-lat1.xml.
